DOMINICA

DOMINICA
I.
DOMINICA
seu Dies Dominicus, prima hebdomadis dies, Dies lucis et Dies panis Chrisost. de Resurr. Regina et princeps dierum, Iacobo; dierum Domina Sophron. Dies pacis. Theod. Studitae: Graecis Κυριακὴ, Α᾿ναςτάσιμος, βασιλὶς καὶ ὕπατος τῶ ἡμερῶν, CHRISTO potissimum, qui Domini in Ecclesia vet. nomine nude apellari solebat, apud Christianos dicata est; quod maximis mysteriis, prae aliis, insignis esset. In ea enim creavit Deus universum, Manna pluit in deserto, Israelitae tranavêre Iordanem, Christus natus est, et a Ioh. baptizatus: Idem in ea aquam in vinum in Galilaeae nuptiis mutavit, eadem resurrexit, misit Spiritum S. Ioh. in Ins. Pathmo apparuit eiqueve futurum Ecclesiae statum variasque eius usque ad alterum adventum suum periodos revelavit etc. Quibus de causis moti Apostoli, diem hanc, in locum Sabbathi, Iudaici, divino cultui a Christianis peragendo consecrarunt, uti Augustin. testatur Serm. 25. de Temp. Constantin. dein Mag. ad eius observationem, Gentiles quoque coegit, ut ex Cod. Theod. colligitur: et Honorius Imp. pie constituit, ut in omnibus Dominicis, captivi e carceribus educerentur, a fidelibus eleemosynas accepturi, eod. Cod. l. 7. de Reor. Cust. Hinc ab omni opere eo die semper cessatum. Theod. Ep. Cantuar. in Capitul. c. 7. Graeci et Rcmani in die Dominica non navigant, nec equitant, panem non faciunt, nec in curru ambulant, nisi ad Ecclesiam tantum: nec balneant se Graeci, non scribunt publice etc. Incipiebat autem observatio eius iam olim a nona seu vespera praecedentis diei, Concil. Ffort. A. C. 794. can. 21. unde in plerisque vett. Statutis MSS. pro Artificibus Parisiensis Civ. id potissimum caveri, ut nemo quicquam artis exerceat diebus Dominis, ne au Samedi depuis le derrenier coup de Vespres sonne, observat Car. du Fresne. Quia vero dies haec primum in hebdomade sibi locum, ut dictum, vindicat, hinc hebdomas saepe nomen sumit a Dominica praecedente, ut hebdomada Passionis, a Dominisa praecedente, quae Passionis dicitur: At Graeci hebdomadis a subsequente Dominica appellationem desumunt. v. g. Palmarum hebdomadem vocant, non eam quae subsequitur Palmarum Dominicam, sed quae praecedit, quaeque Latinis Passionis est. Ita quarta Hebdomas Quadragesimae illis est, quae Dominicam quartam antevertit etc. Excipiuntur tamen eae hebdomadae, quae a Paschate ad Pentecosten excurrenres, a prae cedente nomen Dominica trahunt. Appellationes cuiusque Dominicae per totum fere Annum, et Introitum ut vocant. qui ad Missam dici solet, in Communione Romana, et Graeca, ex Car. du Fresne in Glossar. et Macris Fratribus in Hierolexico, hîc strictim subiciemus. NOMINA ET INTROITUS DOMINICAE CUIUSVIS IN ECCLESIA LAT. ET GRAECA. Dominica prima Adventus Dominici, a qua Ecclesiastica Officia incipiunt, quarta est a Natali DNI. Eius Intr. est, Ad te levavi. Graeci vocant κυριακὴν δεκάτην τȏυ Λουκᾶ, i. e. Dominicam ex iis, in quibus S. Lucae Euangelium, per Lectiones ad Missam et inter Officia legitur, nempe de Muliere habente, Spiritum infirmitatis. Vide Allat. de Dominicis Graecorum. Dominica secunda Adventus, Introitum habet: Populus Sion, Graecis Dominica XI. Lucae seu de vocatis ad Nuptias. Dominica III. Adventus: Cuius Intr. Gaudete in Domino semper et iterum dico Gaudete; Graecis Dom. XII. Lucae sive de Decem, Leprosis, appellatur. Dominica IV. Adventus: Intr. Memento nostri Domine. Graecis Κυριακὴ πρὸ τῆς Χριςτοῦ γενέσεως. Dominica infra Octavam Natalis Domini. Intr. Dum medium silentium: Graecis, Κυριακὴ μετὰ τὴν Χριςτοῦ γεν´εσιν. Dominica; infra Octavam Circumcisionis, Graecis, Κυριακὴ πρὸ τῶ φώτων, nuncupatur. Dominica I. post Epiphamam cuius Intr. in Excelso throno etc. Graecis, Κυριακὴ ματα τὰ φῶτα. Illi n. Baptismum Christi φωτιϚμόν vocant, ut notum. Dominica II. cuius Intr. Omnis terra, Graecis Dominica XV. de Zacchaeo, dicitur. Vide infra, Festum Architriclini. Dominica III. cuius Intr. Adorate Dominum, Graecis Dominica XII. Lucae sive τελώνου, item προφωνήσιμος, ut et quae antecedit hebdomas; in qua ieiunant Armeni, quod ieiunium αρτζιβούριον vocant. Dominica IV. V. VI. post Epiphaniam. Dominica Septuagesimae, cuius Intr. Circumdedêrunt me. Graecis Κυριακὴ τοῦ ἀσώτου, seu de Prodigo. Dominica Sexagesimae, cuius Intr. Exurge. Graecis Κυριακὴ τῆς, ἀποκρεὼ, i. e. Carnisprivii. Dominica Quinquagesimae, cuius Intr. Esto mihi: Graecis Κυριακὴ τȏυ τυροφάγου, et τυρινὴ, quod post eam casei et ovorum esum intermittant, ieiunium 40. dier. auspicantes. Dominica I. Quadragesimae, cuius Intr. Invocavit me. Graecis πρώτη τῶ νηςτειῶν. Vide infra Orthodoxus. Dominica II. Intr. Reminiscere. Dominica III. Intr. Oculi mei. Dominica IV. Intr. Laetare Hierusalem. Hâc Cardinales vestibus roseis induuntur et Pontifex fert manu Rosam auream benedictam, quam postmodum Regi ahcui seu Magnati, magni muneris loco, subinde mittit. Dominica in Passione Domini, seu V. Quadrag. a qua Passionis Officium incipit, Intr. habet, Iudica me Deus.: Graec. dicitur πέμπτη τῶ νηςτειῶν, quinta ieiuniorum. Dominica in Palmis seu Osanna, seu VI. Quadrages. Vide suo loco. Eius Intr. Domine ne longe. Dominica sancta in Pascha seu Dominica S. nude, Vide Pascha. Dominica I. post Pascha, seu Octava Paschae seu Dominica post Albas. Gr. Καινὴ et νέα Κυριακὴ et Κυριακὴ τȏυ Α᾿ντιπάχα, et δευτεροπρώτη Κυριακὴ. Dominica II. cuius Intr. Misericordia Domini, Graecis Κυριακὴ τῶ ἀγίων μυροφόρων, quod in ea festum celebrent trium mulierum, quae coemptis aromatibus ad Christi sepulchrum accessêrunt, ut eum ungerent. Dominica III. cuius Intr. Fubilate terra, Graecis dicitur Κυριακὴ τοῦ παραλύτου. Dominica IV. cuius Intr. Cantate Domino; Graecis dicitur Κυριακὴ πέμπτη τῆς Σαμαρειτάδος vel μεσοπεντηκοςτῆς. Dominica V. quae et Dominica Rogationum, Graecis Κυριακὴ τοῦ τυφλοῦ. Dominica post Ascensionem, cuius Intr. Exaudi Domine. Graecis Κυριακὴ τῶ ἁγίων τριακοσίων δέκα καὶ ὀκτὼ Θεοφόρων πατέρων τῶ εν Νικαία. Dominica sancta Pentecostes. Dominica I. post Pentecostem, quae et S. Trinitatis, Graecis Κυριακὴ τῶ ἁγίων πάντων seu πρώτη τοῦ Ματθαίου. Vide Festum S. Trinitatis. Dominica II. cuius Intr. Factus est Dominus Protector meus. Graecis Dominica
II. Matthaei de Christo docente. Dominica III. Intr. Respice me. Graecis III. Matthaei. Dominica IV. cuius Intr. Dominus illuminatio mea, Graecis Domica IV. Matthaei seu de Centurione. Dominica V. Intr. Exaudi Domine, Graecis V. Matthaei, de Vexatis a Daemone. Dominica VI. Graecis VI. Matthaei, seu de Paralytico. Dominica VII. Intr. Omnes gentes, Graecis VI. Matthaei, sive de de duobus caecis. Dominica VIII. cuius Intr. Suscepimus, Deus. Graecis VIII. Matthaei, seu de 5. pambus et 2. piscibus. Dominica IX. cuius Intr. Ecce Deus, adiuva me! Graecis IX. Matthaei, sive de Lunatico. Dominica X. Intr. Deum clamarem. Graecis X. Matthaei seu de Lunatico. Dominica XI. Intr. Deus in loco sancto. Graecis XI. Matthaei, seu de Parabola Regis. Dominica XII. cuius Intr. Deus in Adiutorium. Graecis XII. Matthaei, seu de interrogante Fesum divite. Dominica XIII. Intr. Respice, Dcmine. Graecis XIII. Matthaei, sive de Parabola vineae. Dominica XIV. Intr. Protector ncster. Graecis XIV. Matthaei, sive de Vocatis ad nuptias. Dominica XV. Intr. Inclina aurem tuam. Graecis XV. Matthaei, seu, de Interrogante Fesum-Furisconsulto. Dominica XVI. Intr. Miserere mei Domine. Dominica XVII. cuius Intr. Fustus es Domine. Dominica XVIII- Intr. da pacem. Graecis Dominica I. Lucae, sive de venatione piscium. Dominica XIX. cuius Intr. Solus populi ego sum. Graecis II. Lucae, sive de Amandis inimicis. Dominica XX. cuius Intr. Omniae quae. Graecis III. Lucae, sive de Filio viduae. Dominica XXI. post Pentecostem, Graecis IV. Lucae sive de Parabola seminis. Ex his porro Dominicae principales et sollennes dicuntur V. illae, in quibus officia mutantur, sc. Dominica I. de Adventu, Dominica in Octavis Paschae, Dominica in Octavis Pentecostes, Dominica, quâ cantatur, Laetare Hierusalem et Dominica in Ramis palmarum, Durand. l. 7. c. I. n. 4. Privilegiatae Dominicae dicuntur, quibus Historiae sunt appropriatae, apud eund. ibid. n. 14. Dominicae vero vacantes, seu Vacat, dicuntur in Sacramentar. Gregor. Mag. IV. Dominicae, quae ieiunia 4. temporum maxime subsequuntur; eo quod propriis careant officiis, Vide Rupert. de Div. Offic. l. 3. c. XI. Observat quoque Macer in Hierolexico, in Dominicae in Albis hebdomade Papam albo birro indui; in Dominica III. Adventus, nec Diaconum, nec Subdiaconum casulâ indui: Dominicam I. Quadrag. Graecis dici, Dominicam Orthodoxiae, ob restitutum a Theodora Aug. post Theophili mortem, Imaginum cultum: in Dominica Palmarum, Competentibus praedicari Symbolum: in nulla Dominica ieiunari et cuiusvis Dominicae vigiliam quoque sacram esse etc.
II.
DOMINICA
una ex Antillis Ins. sub Caribis, sic dicta, quia detecta est ab Hisp. die Dominicâ. Circuitus est 20. circiter leuc. Inter Guadalupiam ad Bor. et Martinicam ad Austr. a qua vix distat 8. leuc. Fertilis est et rigua.
III.
DOMINICA
uxor Valentis Imp. quae Gotthos ad evertendam Constantinopolim irruentes pacavit. Ceterum Ariana cum esset, permovit maritum, ut Orthodoxos acerrime persequeretur: Hinc Galatae filii iacturâ, et visionibus horrendis turbata quies. Vide Theod. l. 4. c. 12.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • dominica — domínica o dominica En el lenguaje eclesiástico, ‘domingo’ y ‘escrituras que se leen en el oficio de cada domingo’. Su acentuación etimológica y más recomendable es la esdrújula: «Durante el periodo comprendido entre el viernes de Dolores y la… …   Diccionario panhispánico de dudas

  • domínica — o dominica En el lenguaje eclesiástico, ‘domingo’ y ‘escrituras que se leen en el oficio de cada domingo’. Su acentuación etimológica y más recomendable es la esdrújula: «Durante el periodo comprendido entre el viernes de Dolores y la domínica de …   Diccionario panhispánico de dudas

  • dominica — domínica o dominica (Del lat. dominĭca). 1. f. En lenguaje y estilo eclesiástico, domingo. 2. Textos y lecciones de la Escritura que en el oficio divino corresponden a cada domingo …   Diccionario de la lengua española

  • domínica — o dominica (Del lat. dominĭca). 1. f. En lenguaje y estilo eclesiástico, domingo. 2. Textos y lecciones de la Escritura que en el oficio divino corresponden a cada domingo …   Diccionario de la lengua española

  • Dominica [2] — Dominica, lat., eigentlich dies dominica, Tag des Herrn, der Sonntag; als feststehender Festtag war er bereits dem jüngern Plinius bekannt. – D. in albis, weißer Sonntag. – Dominicum, bei den latein. Vätern Name der Kirchen, auch der hl. Messe …   Herders Conversations-Lexikon

  • Dominīca — Dominīca, 1) Insel, so v.w. Dominique; 2) Republik, so v.w. Domingo 3); 3) (Hiwaoa), die größte von den Inseln der Mendanagruppe (südöstliches Polynesien), 10 Meilen im Umfang, gebirgig, vulkanischer Natur, in den Thälern üppige Vegetation; die… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Dominĭca [1] — Dominĭca, Gemahlin des Kaisers Valens, welchen sie, als Arianerin, zur Verfolgung der Orthodoxen aufreizte; sie besänftigte die zur Zerstörung von Byzanz anstürmenden Gothen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Dominĭca [2] — Dominĭca (lat.), 1) (nämlich dies), Herrntag, heißt in der lateinischen Kirche der Sonntag, weil Christus am Sonntag auferstand u. an demselben kirchlich verehrt wird. In der Kirche wurden sie entweder nach den vorangehenden Festen genannt, z.B.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Dominĭca [1] — Dominĭca (Dominicus dies, lat.), Tag des Herrn, soviel wie Sonntag, weil Christus an einem solchen auferstand. D. aurea (benedicta, duplex), der Sonntag Trinitatis; D. competentium, der Palmsonntag, weil an ihm den Katechumenen das… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Dominĭca [2] — Dominĭca (franz. La Dominique), britisch westind. Insel zwischen 15°15´–15°35´ nördl. Br. und 61°13´–61°30´ westl. L., in gleicher Entfernung (35 km) von Martinique und Guadeloupe, umfaßt 754 qkm mit (1901) 28,894 Einw. Die Küste ist steil und… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Dominica — Dominĭca (lat., zu ergänzen: diës), Tag des Herrn, der Sonntag, weil Christus an ihm auferstand …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”